

Prophetia Jeremiae*
Caput 4: Versus 9
Principum.[HIER.]Qui legem docere debuerunt, et subjectos a leone defendere.Sacerdotes.Qui putantur esse sapientes:Stultam enim fecit Deus sapientiam hujus mundi,quia per illam non cognoverunt Deum.Prophetae consternabuntur,etc. Aquila,amentes erunt.Quis enim non insaniat, non perdat cor, cum principes et reges et sacerdotes quondam suos sub leone conspexerit.